monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 6 > sluMscr.Dresd.A.145.b.188 > sectio 13 > bnfGrec107.195 > uwbM.p.th.q.1a.131 > bnf10439.257 v > sectio 27 > bnf10439.260 r > sluMscr.Dresd.A.145.b.66 > Genesis, 28 > sectio 9 > sectio 6 > sectio 26 > sectio 50 > bnfGrec107.809 > sectio 10 > sectio 5 > csg68.332 > csg75.190 > uwbM.p.th.f.68.169 > Ioannes, 19 > sectio > sectio 16 > sectio 12 > sectio 9 > bsbClm6224.389 > sectio 42 > sectio 20 > sectio 17 > sectio 677 > bsbClm6224.213 > ad Corinthios I, 1 > sectio 19 > sluMscr.Dresd.A.145.b.55 > sectio 813 > uwbM.p.th.f.69.100 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 21
'Hoc autem, quod dicis (non dispensative, ut nostri voluere maiores), quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium, velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fiat ut mendacium non sit mendacium: quod si absurdum est; cur ergo non aperte dicis officiosum mendacium defendendum, nisi forte nomen te movet: quia non tam usitatum est in Ecclesiasticis libris vocabulum Officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sit ne aliquando mentiri viri boni, imo viri Christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, est, est, non, non, ut non sub iudicio decidatis? Et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium' .